Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,
  2. in populo potui maximus esse meo,
  3. nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:
  4. haec est ex illo forma relicta Remo!
  5. heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,
  6. uberaque expositis ille ferina dedit,
  7. quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
  8. perdidit, o quanto mitior illa fuit!
  9. saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,
  10. utque ego, sub terras sanguinulentus eas.
  11. noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:
  12. quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,
  13. hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,
  14. ut celebrem nostro signet honore diem.’
  15. mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:
  16. lubrica prensantes effugit umbra manus,
  17. ut secum fugiens somnos abduxit imago,
  18. ad regem voces fratris uterque ferunt.
  19. Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit
  20. illam, qua positis iusta feruntur avis.