Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iam pius Aeneas regno nataque Latini
  2. auctus erat, populos miscueratque duos.
  3. litore dotali solo comitatus Achate
  4. secretum nudo dum pede carpit iter,
  5. aspicit errantem nec credere sustinet Annam
  6. esse: quid in Latios illa veniret agros?
  7. dum secum Aeneas, Anna est! exclamat Achates:
  8. ad nomen voltus sustulit illa suos.
  9. heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?
  10. ante oculos miserae fata sororis erant.
  11. sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros
  12. (fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
  13. ‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
  14. tellurem fato prosperiore dari,
  15. perque deos comites, hac nuper sede locatos,
  16. saepe meas illos increpuisse moras,
  17. nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.
  18. ei mihi! credibili fortior illa fuit.
  19. ne refer: aspexi non illo corpore digna
  20. volnera Tartareas ausus adire domos,