Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. at tu, seu ratio te nostris appulit oris
  2. sive deus, regni commoda carpe mei.
  3. multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
  4. nomine grata tuo, grata sororis, eris.’
  5. talia dicenti (neque enim spes altera restat)
  6. credidit, errores exposuitque suos.
  7. utque domum intravit Tyrios induta paratus,
  8. incipit Aeneas (cetera turba silet):
  9. ‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
  10. est mihi: consumpsi naufragus huius opes.
  11. orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;
  12. quam precor ut carae more sororis ames.’
  13. omnia promittit falsumque Lavinia volnus
  14. mente premit tacita dissimulatque fremens;
  15. donaque cum videat praeter sua lumina ferri
  16. multa palam, mitti clam quoque multa putat,
  17. non habet exactum, quid agat; furialiter odit
  18. et parat insidias et cupit ulta mori.
  19. nox erat: ante torum visa est adstare sororis
  20. squalenti Dido sanguinulenta coma