Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ignibus aeternis aeterni numina praesunt
  2. Caesaris: imperii pignora iuncta vides,
  3. di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
  4. qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
  5. ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos
  6. numina: cognatum, Vesta, tuere caput!
  7. quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:
  8. vivite inextincti, flammaque duxque, precor.
  9. [*](7. B NON — F)
  10. Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
  11. templa putant lucos Vediovis ante duos.
  12. Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,
  13. quilibet huc dixit confuge, tutus eris.
  14. O quam de tenui Romanus origine crevit!
  15. turba vetus quam non invidiosa fuit!
  16. ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
  17. disce, quis iste deus, curque vocetur ita.
  18. Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;
  19. aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,
  20. fulmina post ausos caelum adfectare Gigantes
  21. sumpta Iovi; primo tempore inermis erat.