Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus ille
  2. proximus; a vento nomen uterque tenet.
  3. [*](5. HC)
  4. Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx
  5. coeperit et quintae tempora lucis aget.
  6. sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,
  7. mergetur visus effugietque tuos.
  8. at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
  9. unde trahat sidus, parva docere mora est.
  10. Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
  11. fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:
  12. tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,
  13. quae nunc de pueri nomine nomen habet,
  14. dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
  15. decidit: amissum Liber in astra tulit.
  16. [*](6. ANP HOC — DIE — CAESAR — PONTIF — MAXIM — FACT — EST)
  17. Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum
  18. Phoebus et alatis aethera carpit equis,
  19. quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
  20. gratare, Iliacis turaque pone focis.
  21. Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)
  22. accessit titulis pontificalis honor.