Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
  2. arsit et in solida fixus Olympus humo.
  3. stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
  4. Cretides; infanti lac dedit illa Iovi.
  5. nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonae
  6. quae male creverunt, vescaque parva vocant,
  7. vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedem
  8. aedem non magni suspicer esse Iovis?
  9. iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
  10. suspice: Gorgonei colla videbis equi.
  11. creditur hic caesa gravidae cervice Medusae
  12. sanguine respersis prosiluisse iubis.
  13. huic supra nubes et subter sidera lapso
  14. caelum pro terra, pro pede penna fuit,
  15. iamque indignanti nova frena receperat ore,
  16. cum levis Aonias ungula fodit aquas.
  17. nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,
  18. et nitidus stellis quinque decemque micat.
  19. Protinus aspicies venienti nocte Coronam
  20. Gnosida: Theseo crimine facta dea est.