Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
  2. signatusque tuo nomine mensis adest.
  3. venimus in portum libro cum mense peracto:
  4. naviget hinc alia iam mihi linter aqua.
  1. Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
  2. Mars, ades et nitidas casside solve comas,
  3. forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:
  4. a te, qui canitur, nomina mensis habet.
  5. ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:
  6. num minus ingenuis artibus illa vacat?
  7. Palladis exemplo ponendae tempora sume
  8. cuspidis: invenies et quod inermis agas.
  9. tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
  10. cepit, ut huic urbi semina magna dares.
  11. Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
  12. sacra lavaturas mane petebat aquas,
  13. ventum erat ad molli declivem tramite ripam:
  14. ponitur e summa fictilis urna coma.
  15. fessa resedit humo ventosque accepit aperto
  16. pectore, turbatas restituitque comas,