Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ‘per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem
  2. perque tuos manes, qui mihi numen erunt,
  3. Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum,
  4. iam satis est virtus dissimulata diu.’
  5. illa iacens ad verba oculos sine lumine movit
  6. visaque concussa dicta probare coma.
  7. fertur in exequias animi matrona virilis
  8. et secum lacrimas invidiamque trahit,
  9. volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
  10. concitat et regis facta nefanda refert.
  11. Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
  12. iura: dies regnis illa suprema fuit.
  13. [*](25. HC 26. A EN)
  14. Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
  15. nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
  16. saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
  17. virque tuo Tereus frigore laetus erit.
  18. Iamque duae restant noctes de mense secundo,
  19. Marsque citos iunctis curribus urget equos:
  20. ex vero positum permansit Equirria nomen,
  21. quae deus in Campo prospicit ipse suo.