Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. intactae fueratis aves, solacia ruris,
  2. adsuetum silvis innocuumque genus,
  3. quae facitis nidos et plumis ova fovetis
  4. et facili dulces editis ore modos;
  5. sed nil ista iuvant, quia linguae crimen habetis,
  6. dique putant mentes vos aperire suas.
  7. nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,
  8. nunc penna veras, nunc datis ore notas,
  9. tuta diu volucrum proles tum denique caesa est,
  10. iuveruntque deos indicis exta sui.
  11. ergo saepe suo coniunx abducta marito
  12. uritur Idaliis alba columba focis;
  13. nec defensa iuvant Capitolia, quo minus anser
  14. det iecur in lances, Inachi lauta, tuas;
  15. nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,
  16. quod tepidum vigili provocet ore diem.
  17. Interea Delphin clarum super aequora sidus
  18. tollitur et patriis exerit ora vadis.
  19. [*](10. B EN)
  20. Postera lux hiemem medio discrimine signat,
  21. aequaque praeteritae, quae superabit, erit.