Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nox erat, et vino somnum faciente iacebant
  2. corpora diversis victa sopore locis.
  3. Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,
  4. sicut erat lusu fessa, quievit humo.
  5. surgit amans animamque tenens vestigia furtim
  6. suspenso digitis fert taciturna gradu,
  7. ut tetigit niveae secreta cubilia nymphae,
  8. ipsa sui flatus ne sonet aura, cavet,
  9. et iam finitima corpus librabat in herba:
  10. illa tamen multi plena soporis erat.
  11. gaudet et, a pedibus tracto velamine, vota
  12. ad sua felici coeperat ire via.
  13. ecce rudens rauco Sileni vector asellus
  14. intempestivos edidit ore sonos.
  15. territa consurgit nymphe manibusque Priapum
  16. reicit et fugiens concitat omne nemus;
  17. at deus obscena nimium quoque parte paratus
  18. omnibus ad lunae lumina risus erat.
  19. morte dedit poenas auctor clamoris, et haec est
  20. Hellespontiaco victima grata deo.