Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
  2. Arcadiae sacrum pontificale deae,
  3. te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
  4. hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
  5. unde petam causas horum moremque sacrorum?
  6. diriget in medio quis mea vela freto?
  7. ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
  8. propositoque fave, ne tuus erret honor,
  9. orta prior luna (de se si creditur ipsi)
  10. a magno tellus Arcade nomen habet.
  11. hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
  12. nobilior sacrae sanguine matris erat;
  13. quae simul aetherios animo conceperat ignes,
  14. ore dabat pleno carmina vera dei.
  15. dixerat haec nato motus instare sibique,
  16. multaque praeterea tempore nacta fidem.
  17. nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
  18. deserit Arcadiam Parrhasiumque larem,
  19. cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit
  20. ‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.