Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. non Venus et vinum sublimia pectora fregit
  2. officiumque fori militiaeve labor;
  3. nec levis ambitio perfusaque gloria fuco
  4. magnarumque fames sollicitavit opum.
  5. admovere oculis distantia sidera nostris
  6. aetheraque ingenio supposuere suo.
  7. sic petitur caelum: non ut ferat Ossan Olympus,
  8. summaque Peliacus sidera tangat apex.
  9. nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis
  10. ponemusque suos ad vaga signa dies.
  11. Ergo ubi nox aderit Venturis tertia Nonis,
  12. sparsaque caelesti rore madebit humus,
  13. octipedis frustra quaerentur brachia Cancri: praeceps
  14. occiduas ille subibit aquas.
  15. Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris
  16. signa dabunt imbres exoriente Lyra.
  17. [*](5. E NON — F 6. FF 7. GC 8. HC 9. A AGON)
  18. Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
  19. Ianus Agonali luce piandus erit.
  20. nominis esse potest succinctus causa minister,
  21. hostia caelitibus quo feriente cadit,