Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. pace fores obdo, ne qua discedere possit;
  2. Caesareoque diu numine elusus ero.’
  3. dixit et attollens oculos diversa videntes
  4. aspexit toto quicquid in orbe fuit.
  5. pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi,
  6. tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.
  7. Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,
  8. neve suum, praesta, deserat auctor opus.
  9. quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,
  10. sacravere patres hac duo templa die.
  11. accepit Phoebo nymphaque Coronide natum
  12. insula, dividua quam premit amnis aqua.
  13. Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque
  14. iunctaque sunt magno templa nepotis avo.
  15. [*](2. BF 3. CC 4. DC)
  16. Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,
  17. dicere? promissi pars fuit ista mei.
  18. felices animae, quibus haec cognoscere primis
  19. inque domus superas scandere cura fuit!
  20. credibile est illos pariter vitiisque locisque
  21. altius humanis exeruisse caput.