Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. qui calido strictos tincturus sanguine cultros
  2. semper agone, rogat, nec nisi iussus agit.
  3. pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
  4. nomen Agonalem credit habere diem.
  5. pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,
  6. una sit ut proprio littera dempta loco.
  7. an, quia praevisos in aqua timet hostia cultros,
  8. a pecoris lux est ipsa notata metu?
  9. fas etiam fieri solitis aetate priorum
  10. nomina de ludis Graeca tulisse diem.
  11. et pecus antiquus dicebat agonia sermo;
  12. veraque iudicio est ultima causa meo.
  13. utque ea non certa est, ita rex placare sacrorum
  14. numina lanigerae coniuge debet ovis.
  15. victima, quae dextra cecidit victrice, vocatur;
  16. hostibus a domitis hostia nomen habet,
  17. ante, deos homini quod conciliare valeret,
  18. far erat et puri lucida mica salis,
  19. nondum pertulerat lacrimatas cortice murras
  20. acta per aequoreas hospita navis aquas,