Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,
  2. inque Iovis dextra fictile fulmen erat.
  3. frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,
  4. pascebatque suas ipse senator oves;
  5. nec pudor in stipula placidam cepisse quietem
  6. et faenum capiti supposuisse fuit.
  7. iura dabat populis posito modo praetor aratro,
  8. et levis argenti lammina crimen erat.
  9. at postquam fortuna loci caput extulit huius,
  10. et tetigit summos vertice Roma deos,
  11. creverunt et opes et opum furiosa cupido,
  12. et, cum possideant plurima, plura petunt,
  13. quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,
  14. atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
  15. sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,
  16. quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,
  17. in pretio pretium nunc est: dat census honores,
  18. census amicitias: pauper ubique iacet,
  19. tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,
  20. curque iuvent vestras