Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. templa patent auresque deum, nec lingua caducas
  2. concipit ulla preces, dictaque pondus habent.’
  3. desierat Ianus, nec longa silentia feci,
  4. sed tetigi verbis ultima verba meis:
  5. quid volt palma sibi rugosaque carica dixi
  6. et data sub niveo candida mella cado?
  7. omen ait ‘causa est, ut res sapor ille sequatur,
  8. et peragat coeptum dulcis ut annus iter.’
  9. ‘dulcia cur dentur, video, stipis adice causam,
  10. pars mihi de festo ne labet ulla tuo.’
  11. risit et o quam te fallunt tua saecula, dixit
  12. ‘qui stipe mel sumpta dulcius esse putes!
  13. vix ego Saturno quemquam regnante videbam,
  14. cuius non animo dulcia lucra forent.
  15. tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
  16. vix ultra, quo iam progrediatur, habet.
  17. pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis annis,
  18. dum populus pauper, dum nova Roma fuit,
  19. dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,
  20. et dabat exiguum fluminis ulva torum.