Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
  2. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
  3. consilium munusque tuum est. Miserere duarum
  4. auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.
  5. Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
  6. et templi tremuere fores, imitataque lunam
  7. cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
  8. Non secura quidem, fausto tamen omine laeta
  9. mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem,
  10. quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
  11. permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
  12. vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
  13. plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae
  14. femina nuper eras, puer es. Date munera templis
  15. nec timida gaudete fide! Dant munera templis,
  16. addunt et titulum; titulus breve carmen habebat:
  17. DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS
  18. Postera lux radiis latum patefecerat orbem,
  19. cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
  20. conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.