Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. At non vult natura, potentior omnibus istis,
  2. quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,
  3. luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe—
  4. nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
  5. Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
  6. sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?”
  7. Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo
  8. aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
  9. Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
  10. nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
  11. visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem
  12. materiam ficti, dilataque tempora taedae
  13. institerant, unusque dies restabat. At illa
  14. crinalem capiti vittam nataeque sibique
  15. detrahit et passis aram complexa capillis
  16. “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
  17. quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
  18. fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!
  19. Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
  20. cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera