Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est
  2. spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae
  3. passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!
  4. Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
  5. ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
  6. quid faciet? Num me puerum de virgine doctis
  7. artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
  8. Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,
  9. consiliique inopes et stultos excutis ignes?
  10. Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa,
  11. et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
  12. Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem:
  13. hanc tibi res adimit. Non te custodia caro
  14. arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,
  15. non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:
  16. nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant,
  17. esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
  18. Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
  19. dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;
  20. quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.