Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit.
  2. Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex
  3. Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
  4. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
  5. expulit et nata est ignaro femina patre,
  6. iussit ali mater puerum mentita: fidemque
  7. res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
  8. Vota pater solvit nomenque inponit avitum:
  9. Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
  10. quod commune foret nec quemquam falleret illo.
  11. Inde incepta pia mendacia fraude latebant:
  12. cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,
  13. sive dares puero, fuerat formosus uterque.
  14. Tertius interea decimo successerat annus,
  15. cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
  16. inter Phaestiadas quae laudatissima formae
  17. dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
  18. Par aetas, par forma fuit, primasque magistris
  19. accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
  20. Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum