Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar:
  2. coniugium pactaeque exspectat tempora taedae
  3. quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
  4. Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
  5. hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo;
  6. vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit,
  7. “cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
  8. cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,
  9. [*](parcere debuerant; si non, et perdere vellent,)
  10. naturale malum saltem et de more dedissent.
  11. Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
  12. urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
  13. Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
  14. femina femineo conrepta cupidine nulla est.
  15. Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete
  16. monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
  17. femina nempe marem: meus est furiosior illo,
  18. si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est
  19. spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae
  20. passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter!
  21. Huc licet e toto sollertia confluat orbe,