Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. exigere humanos diversaque foedera tempto?
  2. Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
  3. aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
  4. mortua conponar, positaeque det oscula frater.—
  5. Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.
  6. Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi!
  7. At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
  8. Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?
  9. Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,
  10. nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!—
  11. Si tamen ipse mei captus prior esset amore,
  12. forsitan illius possem indulgere furori.
  13. Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
  14. ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?
  15. Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit,
  16. littera celatos arcana fatebitur ignis:
  17. hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.”
  18. In latus erigitur cubitoque innixa sinistro
  19. “viderit: insanos” inquit “fateamur amores.
  20. Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?”