Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
  2. Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
  3. gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
  4. contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
  5. ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
  6. noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.
  7. O ego, si liceat mutato nomine iungi,
  8. quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
  9. quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
  10. Omnia, di facerent, essent communia nobis,
  11. praeter avos: tu me vellem generosior esses!
  12. Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem:
  13. at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes,
  14. nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum.
  15. Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autem
  16. somnia pondus habent?—an habent et somnia pondus?
  17. Di melius!—di nempe suas habuere sorores:
  18. Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
  19. Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
  20. Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus