Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et meditata manu componit verba trementi:
  2. dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
  3. Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas
  4. et notat et delet, mutat culpatque probatque,
  5. inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
  6. Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,
  7. displicet. In vultu est audacia mixta pudori.
  8. Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem
  9. verbaque correctis incidere talia ceris:
  10. “Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
  11. hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen.
  12. Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem
  13. posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
  14. ante forem, quam spes votorum certa fuisset.
  15. Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
  16. et color et macies et vultus et umida saepe
  17. lumina nec causa suspiria mota patenti
  18. et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
  19. oscula sentiri non esse sororia possent:
  20. ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,