Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Paulatim declinat amor, visuraque fratrem
  2. culta venit nimiumque cupit formosa videri
  3. et siqua est illic formosior, invidet illi.
  4. Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo
  5. igne facit votum: verumtamen aestuat intus.
  6. Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:
  7. Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.
  8. Spes tamen obscenas animo demittere non est
  9. ausa suo vigilans: placida resoluta quiete
  10. saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri
  11. corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
  12. Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis
  13. ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
  14. “Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
  15. Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
  16. Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
  17. et placet, et possim, si non sit frater, amare,
  18. et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.—
  19. Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
  20. saepe licet simili redeat sub imagine somnus!