Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi,
  2. terruerat magnas ipso quoque nomine gentes.
  3. Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae
  4. robore Miletum Phoeboque parente superbum
  5. pertimuit credensque suis insurgere regnis,
  6. haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
  7. Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
  8. Aegaeas metiris aquas et in Aside terra
  9. moenia constituis positoris habentia nomen.
  10. Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
  11. filia Maeandri totiens redeuntis eodem
  12. cognita Cyanee, praestantia corpora forma,
  13. Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
  14. Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae:
  15. Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:
  16. non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
  17. Illa quidem primo nullos intellegit ignes
  18. nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
  19. quod sua fraterno circumdet bracchia collo,
  20. mendacique diu pietatis fallitur umbra.