Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. murmur erat: queritur veteres Pallantias annos
  2. coniugis esse sui, queritur canescere mitis
  3. Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
  4. poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri
  5. tangit et Anchisae renovare paciscitur annos.
  6. Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore
  7. turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
  8. solvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit
  9. “quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur,
  10. fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,
  11. quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent
  12. Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.
  13. Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
  14. me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem,
  15. nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
  16. perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
  17. cum Minoe meo, qui propter amara senectae
  18. pondera despicitur nec quo prius ordine regnat.”
  19. Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus,
  20. cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis