Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
  2. Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
  3. adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
  4. me tamen excepto, nec femina constitit ulla.”
  5. Credidit et verso dominus pede pressit harenam
  6. elususque abiit: illi sua reddita forma est.
  7. Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
  8. saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa
  9. nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
  10. praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
  11. Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
  12. materiam dederatque gravi nova pabula morbo,
  13. ipse suos artus lacero divellere morsu
  14. coepit et infelix minuendo corpus alebat.
  15. Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est
  16. corporis, o iuvenis, numero finita potestas.
  17. Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,
  18. armenti modo dux vires in cornua sumo, —
  19. cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo
  20. frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.