Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
  2. causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
  3. coepit inornatos redimitus harundine crines:
  4. “Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus
  5. commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam
  6. turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
  7. magnaque dat nobis tantus solacia victor.
  8. Nomine siqua suo fando pervenit ad aures
  9. Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo
  10. multorumque fuit spes invidiosa procorum.
  11. Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
  12. “accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”
  13. dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
  14. Ille Iovem socerum dare se famamque laborum
  15. et superata suae referebat iussa novercae.
  16. Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi
  17. (nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum
  18. cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
  19. Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
  20. sed popularis ero et rerum pars una tuarum.