Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. tum quoque dira fames, implacataeque vigebat
  2. flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu,
  3. filia restabat, non illo digna parente.
  4. Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat
  5. et vicina suas tendens super aequora palmas
  6. “eripe me domino; qui raptae praemia nobis
  7. virginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat.
  8. Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
  9. esset ero, formamque novat vultumque virilem
  10. induit et cultus piscem capientibus aptos.
  11. Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvo
  12. aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit
  13. “sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda
  14. credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
  15. quae modo cum vili turbatis veste capillis
  16. litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
  17. dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.”
  18. Illa dei munus bene cedere sensit et a se
  19. se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem:
  20. “Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem