Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. oraque vana movet dentemque in dente fatigat
  2. exercetque cibo delusum guttur inani
  3. proque epulis tenues nequiquam devorat auras.
  4. Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
  5. perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
  6. Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,
  7. poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
  8. inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse
  9. quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
  10. plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
  11. Utque fretum recipit de tota flumina terra
  12. nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
  13. utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
  14. innumerasque faces cremat et, quo copia maior
  15. est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
  16. sic epulas omnes Erysichthonis ora profani
  17. accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo
  18. causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.
  19. Iamque fame patrias altaque voragine ventris
  20. attenuarat opes, sed inattenuata manebat