Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
  2. virgineos hostile gradus, est impetus illi
  3. turribus e summis in Gnosia mittere corpus
  4. castra, vel aeratas hosti recludere portas,
  5. vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat
  6. candida Dictaei spectans tentoria regis,
  7. “laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum,
  8. in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est:
  9. sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
  10. Me tamen accepta poterat deponere bellum
  11. obside, me comitem, me pacis pignus haberet.
  12. Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum,
  13. qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa.
  14. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
  15. Gnosiaci possem castris insistere regis
  16. fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
  17. vellet emi! tantum patrias ne posceret arces.
  18. Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
  19. proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci
  20. victoris placidi fecit clementia multis: