Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
- tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat
- spectare ex illa rigidi certamina Martis.
- Iamque mora belli procerum quoque nomina norat
- armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
- Noverat ante alios faciem ducis Europaei,
- plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,
- seu caput abdiderat cristata casside pennis,
- in galea formosus erat; seu sumpserat aere
- fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.
- Torserat adductis hastilia lenta lacertis:
- laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
- Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
- sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.
- Cum vero faciem dempto nudaverat aere
- purpureusque albi stratis insignia pictis
- terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
- vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
- mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,
- quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.