Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
  2. civilique cadunt acie. Gratantur Achivi
  3. victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
  4. Tu quoque victorem complecti, barbara, velles:
  5. [*](obstitit incepto pudor. At complexa fuisses)
  6. sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
  7. Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
  8. carminibus grates et dis auctoribus horum.
  9. Pervigilem superest herbis sopire draconem,
  10. qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
  11. dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
  12. Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
  13. verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
  14. quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
  15. somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
  16. heros Aesonius potitur spolioque superbus
  17. muneris auctorem secum, spolia altera, portans
  18. victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
  19. Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
  20. grandaevique ferunt patres congestaque flamma
  21. tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum