Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,
  2. iam propior leto fessusque senilibus annis.
  3. Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem
  4. confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
  5. excessitque fidem meritorum summa tuorum,
  6. si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),
  7. deme meis annis et demptos adde parenti.”
  8. Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis,
  9. dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.
  10. Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit
  11. “excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
  12. posse tuae videor spatium transcribere vitae?
  13. Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa. Sed isto,
  14. quod petis, experiar maius dare munus Iason.
  15. Arte mea soceri longum temptabimus aevum,
  16. non annis renovare tuis: modo diva triformis
  17. adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.”
  18. Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
  19. efficerentque orbem. Postquam plenissima fulsit
  20. et solida terras spectavit imagine luna,