Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
  2. texitur et tenues parvi discriminis umbrae,
  3. qualis ab imbre solet percussis solibus arcus
  4. inficere ingenti longum curvamine caelum:
  5. in quo diversi niteant cum mille colores,
  6. transitus ipse tamen spectantia lumina fallit;
  7. usque adeo quod tangit idem est, tamen ultima distant.
  8. Illic et lentum filis inmittitur aurum
  9. et vetus in tela deducitur argumentum.
  10. Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
  11. pingit et antiquam de terrae nomine litem.
  12. Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
  13. augusta gravitate sedent. Sua quemque deorum
  14. inscribit facies: Iovis est regalis imago.
  15. Stare deum pelagi longoque ferire tridente
  16. aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
  17. exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
  18. at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
  19. dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
  20. percussamque sua simulat de cuspide terram