Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. profecisse putes, eadem est sententia nobis.
  2. Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?”
  3. Tum dea “venit” ait, formamque removit anilem
  4. Palladaque exhibuit. Venerantur numina nymphae
  5. Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo.
  6. Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
  7. ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
  8. purpureus fieri, cum primum aurora movetur,
  9. et breve post tempus candescere solis ab ortu.
  10. Perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
  11. in sua fata ruit: neque enim Iove nata recusat,
  12. nec monet ulterius, nec iam certamina differt.
  13. Haud mora, constituunt diversis partibus ambae
  14. et gracili geminas intendunt stamine telas
  15. (tela iugo iuncta est, stamen secernit harundo);
  16. inseritur medium radiis subtemen acutis,
  17. quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
  18. percusso paviunt insecti pectine dentes.
  19. Utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
  20. bracchia docta movent, studio fallente laborem.