Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. edere cum bacis fetum canentis olivae
  2. mirarique deos: operis Victoria finis.
  3. Ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
  4. quod pretium speret pro tam furialibus ausis,
  5. quattuor in partes certamina quattuor addit,
  6. clara colore suo, brevibus distincta sigillis.
  7. Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum
  8. (nunc gelidi montes, mortalia corpora quondam !),
  9. nomina summorum sibi qui tribuere deorum.
  10. Altera Pygmaeae fatum miserabile matris
  11. pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
  12. esse gruem populisque suis indicere bella.
  13. Pinxit et Antigonen ausam contendere quondam
  14. cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
  15. in volucrem vertit; nec profuit Ilion illi
  16. Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
  17. ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro.
  18. Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
  19. isque gradus templi, natarum membra suarum,
  20. amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.