Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. deriguitque malis. Nullos movet aura capillos,
  2. in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
  3. stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
  4. Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
  5. congelat, et venae desistunt posse moveri;
  6. nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
  7. nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
  8. Flet tamen. Et validi circumdata turbine venti
  9. in patriam rapta est. Ibi fixa cacumine montis
  10. liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
  11. Tum vero cuncti manifestam numinis iram
  12. femina virque timent cultuque impensius omnes
  13. magna gemelliparae venerantur numina divae,
  14. utque fit, a facto propiore priora renarrant.
  15. E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris
  16. non impune deam veteres sprevere coloni.
  17. Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
  18. mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque
  19. prodigio notum. Nam me iam grandior aevo
  20. impatiensque viae genitor deducere lectos