Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. pascere” ait “satiaque meo tua pectora luctu:
  2. [*](“Corque ferum satia” dixit, “per funera septem”)
  3. efferor. Exsulta victrixque inimica triumpha.
  4. Cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
  5. quam tibi felici: post tot quoque funera vinco.”
  6. Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu.
  7. Qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
  8. illa malo est audax. Stabant cum vestibus atris
  9. ante toros fratrum demisso crine sorores.
  10. E quibus una trahens haerentia viscere tela
  11. imposito fratri moribunda relanguit ore:
  12. altera solari miseram conata parentem
  13. conticuit subito duplicataque vulnere tota est.
  14. [*](oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat.)
  15. Haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
  16. inmoritur, latet haec, illam trepidare videres.
  17. Sexque datis leto diversaque vulnera passis
  18. ultima restabat. Quam toto corpore mater,
  19. tota veste tegens “unam minimamque relinque
  20. de multis minimam posco” clamavit “et unam.”
  21. Dumque rogat, pro qua rogat, occidit. Orba resedit
  22. exanimes inter natos natasque virumque,