Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
  2. sive levi teretem versabat pollice fusum,
  3. seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
  4. Quod tamen ipsa negat, tantaque offensa magistra
  5. “certet” ait “mecum: nihil est, quod victa recusem.”
  6. Pallas anum simulat falsosque in tempora canos
  7. addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
  8. Tum sic orsa loqui: “Non omnia grandior aetas,
  9. quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
  10. Consilium ne sperne meum. Tibi fama petatur
  11. inter mortales faciendae maxima lanae:
  12. cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
  13. supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.”
  14. Adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit,
  15. vixque manum retinens confessaque vultibus iram
  16. talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
  17. “Mentis inops longaque venis confecta senecta.
  18. Et nimium vixisse diu nocet. Audiat istas,
  19. siqua tibi nurus est, siqua est tibi filia, voces.
  20. Consilii satis est in me mihi. Neve monendo