Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
  2. carminaque Aonidum iustamque probaverat iram.
  3. Tum secum “laudare parum est; laudemur et ipsae
  4. numina nec sperni sine poena nostra sinamus”
  5. Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
  6. quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
  7. audierat. Non illa loco neque origine gentis
  8. clara, sed arte fuit. Pater huic Colophonius Idmon
  9. Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
  10. Occiderat mater; sed et haec de plebe suoque
  11. aequa viro fuerat. Lydas tamen illa per urbes
  12. quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
  13. orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
  14. Huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
  15. deseruere sui nymphae vineta Timoli,
  16. deseruere suas nymphae Pactolides undas.
  17. Nec factas solum vestes spectare iuvabat;
  18. tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti.
  19. Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
  20. seu digitis subigebat opus repetitaque longo