Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
  2. ille mihi feriendus aper.” Ruit omnis in unum
  3. turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
  4. iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
  5. iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
  6. Saucius ille tamen “fer opem, matertera” dixit
  7. “Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae.”
  8. Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis
  9. abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.
  10. Non habet infelix quae matri bracchia tendat,
  11. trunca sed ostendens deiectis vulnera membris
  12. “adspice, mater!” ait. Visis ululavit Agaue
  13. collaque iactavit movitque per aera crinem
  14. avulsumque caput digitis complexa cruentis
  15. clamat “io comites, opus haec victoria nostrum est!”
  16. Non citius frondes autumni frigore tactas
  17. iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
  18. quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
  19. Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
  20. turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.