Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. At non Alcithoe Minyeias orgia censet
  2. accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
  3. progeniem negat esse Iovis, sociasque sorores
  4. inpietatis habet. Festum celebrare sacerdos
  5. inmunesque operum famulas dominasque suorum
  6. pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
  7. serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos
  8. iusserat, et saevam laesi fore numinis iram
  9. vaticinatus erat. Parent matresque nurusque
  10. telasque calathosque infectaque pensa reponunt,
  11. turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
  12. ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem:
  13. additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus,
  14. et cum Lenaeo genialis consitor uvae,
  15. Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
  16. et quae praeterea per Graias plurima gentes
  17. nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumpta iuventa est,
  18. tu puer aeternus, tu formosissimus alto
  19. conspiceris caelo, tibi, cum sine cornibus adstas,
  20. virgineum caput est. Oriens tibi victus, adusque