Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!
  2. In mediis quotiens visum captantia collum
  3. bracchia mersit aquis, nec se deprendit in illis!
  4. Quid videat, nescit: sed quod videt, uritur illo,
  5. atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
  6. Credule, quid frusta simulacra fugacia captas?
  7. quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes.
  8. Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
  9. nil habet ista sui; tecum venitque manetque,
  10. tecum discedet, si tu discedere possis.
  11. Non illum Cereris, non illum cura quietis
  12. abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
  13. spectat inexpleto mendacem lumine formam,
  14. perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
  15. ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
  16. “ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit?
  17. Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.
  18. Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
  19. qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
  20. Et placet et video; sed quod videoque placetque,