Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. non tamen invenio: tantus tenet error amantem.
  2. Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens,
  3. nec via nec montes nec clausis moenia portis:
  4. exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri:
  5. nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
  6. hic totiens ad me resupino nititur ore.
  7. Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
  8. Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis,
  9. quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
  10. est mea quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.
  11. Spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
  12. cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro:
  13. cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
  14. me lacrimante tuas, nutu quoque signa remittis,
  15. et quantum motu formosi suspicor oris,
  16. verba refers aures non pervenientia nostras.
  17. Iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago.
  18. Uror amore mei, flammas moveoque feroque.
  19. Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?
  20. quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.