Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. “sic amet ipse licet sic non potiatur amato!”
  2. dixerat. Adsensit precibus Rhamnusia iustis.
  3. Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
  4. quem neque pastores neque pastae monte capellae
  5. contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
  6. nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus.
  7. Gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
  8. silvaque sole locum passura tepescere nullo.
  9. Hic puer, et studio venandi lassus et aestu,
  10. procubuit faciemque loci fontemque secutus.
  11. [*](dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit.)
  12. Dumque bibit, visae correptus imagine formae
  13. [*](spem sine corpore amat: corpus putat esse, quod unda est)
  14. adstupet ipse sibi, vultuque inmotus eodem
  15. haeret, ut e Pario formatum marmore signum.
  16. Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
  17. et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
  18. impubesque genas et eburnea colla decusque
  19. oris et in niveo mixtum candore ruborem,
  20. cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
  21. Se cupit imprudens et qui probat, ipse probatur,
  22. dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.