Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Respicit et rursus nullo veniente “quid” inquit
  2. “me fugis?” et totidem, quot dixit, verba recepit.
  3. Perstat et, alternae deceptus imagine vocis,
  4. “huc coeamus!” ait: nullique libentius umquam
  5. responsura sono “coeamus” rettulit Echo,
  6. et verbis favet ipsa suis egressaque silva
  7. ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.
  8. Ille fugit fugiensque “manus complexibus aufer:
  9. ante” ait “emoriar, quam sit tibi copia nostri.”
  10. Rettulit illa nihil nisi “sit tibi copia nostri.”
  11. Spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
  12. protegit et solis ex illo vivit in antris.
  13. Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae.
  14. Extenuant vigiles corpus miserabile curae,
  15. adducitque cutem macies et in aera sucus
  16. corporis omnis abit. Vox tantum atque ossa supersunt:
  17. vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
  18. [*](inde latet silvis nulloque in monte videtur;omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.)
  19. Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
  20. luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles.
  21. Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens