Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. implicuit clausaeque suis Cephisus in undis
  2. vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno
  3. infantem, nymphis iam tunc qui posset amari,
  4. Narcissumque vocat. De quo consultus, an esset
  5. tempora maturae visurus longa senectae,
  6. fatidicus vates “si se non noverit” inquit.
  7. Vana diu visa est vox auguris: exitus illam
  8. resque probat letique genus novitasque furoris.
  9. Namque ter ad quinos unum Cephisius annum
  10. addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
  11. multi illum iuvenes, multae cupiere puellae.
  12. Sed fuit in tenera tam dura superbia forma:
  13. nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
  14. Adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
  15. vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti,
  16. nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.
  17. Corpus adhuc Echo, non vox erat; et tamen usum
  18. garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
  19. reddere de multis ut verba novissima posset.
  20. Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset