Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes,
  2. illa deam longo prudens sermone tenebat,
  3. dum fugerent nymphae. Postquam Saturnia sensit
  4. “huius” ait “linguae, qua sum delusa, potestas
  5. parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus”:
  6. reque minas firmat. Tamen haec in fine loquendi
  7. ingeminat voces auditaque verba reportat.
  8. Ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
  9. vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
  10. quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
  11. non aliter, quam cum summis circumlita taedis
  12. admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
  13. O quotiens voluit blandis accedere dictis
  14. et molles adhibere preces: natura repugnat
  15. nec sinit incipiat. Sed, quod sinit, illa parata est
  16. exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
  17. Forte puer comitum seductus ab agmine fido,
  18. dixerat “ecquis adest?” et “adest!” responderat Echo.
  19. Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnes,
  20. voce “veni!” magna clamat: vocat illa vocantem.